Charter Document - 06080067

Charter Document - 06080067


Charter Number: 06080067
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1079 - 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego etiam Guillelmus Dei gratia Rothomagensium archiepiscopus et prefati Ioannis successor hanc conventionem concedo et cartam istam sigilli mei auctoritate confirmo sub presentia et testimonio clericorum meorum Fulberti videlicet archidiaconi Urselli archidiaconi Osmundi archidiaconi et Rainaldi filii Lagani et Hugonis nostri filii Helberti et Evaldi cancellarii mei Hoc autem facio pro salute anime mee et antecessorum meorum et tali conditione quod post mortem meam tantum beneficii et obsequii pro me facient in ecclesia illa quantum pro uno ex monachis suis faciunt Huius conditionis testes sunt ex parte monachorum Wraldus abbas eiusdem ecclesie et Albertus prior et Herbertus prior de sancto Cosma et Rogerius Cornitel monachus et de laicis Stephanus maior et Ubricus maior et Amalricus filius Godescalli Gualuo nepos abbatis et Vitalis camerarius et Herbertus de Lureio