Charter Document - 06080065
Charter Number: | 06080065 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restoration, Quitclaim |
Date: | 1075 - 1076 |
Date type: | Internal, A.D., Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit omnibus catholice fidei cultoribus quod ego Simon Radulfi comitis filius terram que vocatur Gisorz quam pater meus de dono Maurilii archiepiscopi recepit ea conditione ut post mortem eius in dominio archiepiscopatus restitueretur quare contra hanc conditionem eam mihi usurpavi penitens prefate ecclesie Rotomagensi sancte Dei genitricis Marie reddo et restituo et ab omni clamore liberam et quietam voco Hanc redditionem et libertatem hoc signo + sancte crucis corroboro Hec redditio atque restitutio in primis facta est de manu Simonis comitis in manum Iohannis archiepiscopi presente Mathilde nobilissima ac gloriossissima regina astante Rogerio Belmontensi et quam pluribus nobilibus viris scilicet Hugone pincerna Guidone de Oilliei Rogerio de Blosse villa Ex parte vero archiepiscopi Benedicto archidiacono Arnulfo Pinello Herberto de Tolca Ex parte Simonis comitis Helia de Gerbudreit Hugone de Haverceio Petro Belvacensi Hanc etiam redditionem per cultellum super altare sancte Marie posuit prefatis viris assistentibus et cunctis etiam canonicis quorum unus fuit Rotbertus decanus alter Gotterus archidiaconus Goislenus archidiaconus Hugo etiam de Silde villa et Gislebertus filius Bernardi et Rogerius Boldinus et Guillelmus filius Osberni et quamplures etiam familie archiepiscopi Pro hac redditione dedit prefatus archiepiscopus Iohannes trecentas libras Rotomagensis monete prefato comiti Simoni Facta est autem hec redditio anno incarnationis dominice MLXXV indictione xiii presidente Romane ecclesie papa Gregorio vii ac monarchiam regente cesare Henrico regnum quoque Francie Philippo anno ducatus Guillelmi xli regni quoque x Signum + Roberti comitis Signum + Roberti Belmontensis