Charter Document - 06080064

Charter Document - 06080064


Charter Number: 06080064
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1075 - 1079
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ioannes sancte sedis gratia Rothomagensium episcopus notum facio sancte sedis ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod adiit presentiam nostram Tocbaldus Columbensis cenobii abbas satis humiliter benegnitatem nostram expostulans quatenus ecclesie cui preerat redderemus duo altaria in Vilcasino pago constituta unum Ledisville alterum Mosteriolis quibus iam triennio personis decedentibus simulque cenobio illo vacillante carverat Nos vero considerantes simplicem viri postulationem insuper intuentes nostram erga omnes charitatem magis exemplo quam verbo ostendendam decernimus petitioni eius satisfacere ita ut quicquid nobis debebatur ex redemptione eorum dimitteremus insuper etiam altaria in quibus due prius persone constitute erant nunc unam constituimus Ursonem nomine eo videlicet tenore quod quando morte deciditur una persona ambobus altariis quadraginta solidis renovetur Et ut hec conventio quandiu seculi rota voluetur inconuulsa maneat cartam manu propria subsignauimus atque in conventu fratrum ecclesie nostre corroborandum tradidimus S Ioannis archiepiscopi S Roberti archidiaconi S Goisleni archidiaconi S Benedicti canonici S Gotberti canonici S Landrici S Odonis S Arnulphi S Gauterii