Charter Document - 06080060
Charter Number: | 06080060 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Agreement |
Date: | 1067 - 1079 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie cultoribus quod ego Iohannes divina ordinante providentia Rotomagensis ecclesie episcopus huic loco consistenti apud Gisorcium qui vocatur sanctus Audoenus quicquid videtur habere ipse de rebus que pertinent ad casamentum Rotomagensis ecclesie per donationem Hugonis militis de Caluomonte mei fidelis et uxoris eius Mehildis de cuius dote est ipse locus necnon [et] filiorum suorum Tetbaldi Droconis Hugonis atque Lamberti totum ex integro concedo et annuo corroborando ex mea auctoritate iure perpetuo possidendum ad usum videlicet monachorum Maioris monasterii ibidem omnipotenti Deo famulantium conditione posita ut ipsa ecclesia recognoscat se dotatam de rebus sancte Marie in solvendo annuatim tres aureos denarios termino constituto XVII calendas novembris omnibus episcopis qui pro tempore preerunt predicte ecclesie additis quoque tribus servitiis que reddet per annos singulos monachus qui preerit illi obedentie id est legationes portabit ex parte Rotomagensis ecclesie regi Francorum tribus vicibus in anno inter duos fluvios Ethan videlicet et Hyseram si necesse fuerit Additur etiam his aliud quod est maximum id est ut cum episcopus predicte ecclesie morte finierit et hoc certa relatione monachis Maioris monasterii cognitum fuerit precedente sonitu signorum cum modulatione psalmorum pro absolutione anime illius sicut monasticus ordo exigit facient unum trigesimum ita ut prima missa erit in conventu celebrata alie vero privatim De canonicis quoque cum aliquis obierit et hoc per notitiam brevis monachis compertum fuerit facto sonitu signorum tres misse in conventu celebrabuntur pro illorum animarum salute Hec eadem facient canonici pro monachis reddentes illis vicem media interveniente fraterna caritate Facta est hec conventio in capitulo sancte Marie inter nos et monachos sancti Martini quando accepimus beneficium Maioris monasterii per manum domni Bartholomei ipsius loci abbatis et ipse et monachi eius similiter a nobis beneficium loci nostri audientibus et videntibus his quorum nomina subscripta sunt domnus Iohannes episcopus + Gotherius archidiaconus + Rotbertus archidiaconus Goslenus archidiaconus Fulco archidiaconus Ascelinus decanus Herluinus Gotbertus Ansfredus Guillelmus Resto Landricus Richardus Walterius puer Guilelmus filius Ansfredi Guilelmus filius decani Iohannes subcantor