Charter Document - 06080058

Charter Document - 06080058


Charter Number: 06080058
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1055 - 1066
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W sancte matris Ebrocacensis ecclesie reverentissimo episcopo M Rotomagensis ecclesie humilis archiepiscopus abbas quoque Iohannes Fiscannensium servulus recte offerre et dividere rectius Audivimus vestram fraternitatem quendam monachum exterminio dampnauisse eo quod treuvam Dei comprobatur infregisse quod bene vos fecisse laudamus sed incaute illud inspexisse iudicamus Non enim sancti Benedicti institutio ullius legis proscribitur iudicio propterea frater karissime et recte offerre et rectius precipimur dividere Auream ergo virtutem sequamur discretionem scilicet que omnium virtutum dicitur mater Quando igitur abbati cura animarum imponitur ab episcopo pastoralitas ovium Christi sibi traditarum ei commendatur omni modo Nisi enim ab abbate episcopus invitetur pro qualicumque negocio nullum ius episcopus habere decernitur in eius monasterio Si autem contra hec que dicimus aliquis repugnare temptaverit regulam sancti Benedicti sibi proponimus