Charter Document - 06080057
Charter Number: | 06080057 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum, Agreement |
Date: | 1055 - 1067 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Maurilius Rothomag[ensis] archipresul et Nicholaus abbas in festivitate sancti Audoeni qualiter canonici sancte Marie cum suo archiepiscopo eiusdem sancti festam celebrarent et quid sibi in eadem festivitate ab abbate tribuerentur ideo scribere et memoriis sequentium tradere statuimus ne quis aliter stabilire vel aliquid subtrahere audeat Nam antea quam plurima inter monachos et clericos dissensio erat diversa intra se sentientes multaque invicem contraria proferentes Precedenti igitur die festivitatis cum ab Ebroicensis episcopo et eiusdem loci monachis vespere finite fuerint archiepiscopus cum suorum clericorum processione ad ecclesiam sancti Audoeni venire et ibi sollempnes vesperas celebrare debet Similiter in die sollempnitatis post tertiam veniat et missam cantet Clerici vero sinistrum chorum teneant abbas autem archiepiscopo septem solidos dare debet et clericis iiii frescengas et unum verrem et unam vaccam cum corio et xl gallinas et c ova et cxx panes et unum modium et dimidium vini Ne vero tanta sollempnitas aliquo modo remaneat ordinamus ut si culpa abbatis remanserit coram archiepiscopo et eius clericis in capitulo sancte Marie satisfactionem faciat et si archiepiscopi in capitulo sancti Audoeni veniam petat Anathematizamus autem quicumque hec que ordinauimus dampnauerit vel aliter egerit sed et qui hanc scripturam deleverit