Charter Document - 06080056

Charter Document - 06080056


Charter Number: 06080056
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1046 - 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego episcoporum Dei gratia episcopus Melgerius pro redemptione anime mee fidelium meorum usus consilio concedo ac potius perpetualiter dono Deo ac sancte eius atque glorissime genitrici nostre communi protectrici Marie in loco qui est in honore eius atque victoriosissimi martyris Leodegarii dicatus quicquid Hunfridus tenuit ex me in Bodelfa ad subsidium que ibi divinis instant officiis sanctimonialium feminarum ea videlicet conditione ut abbatissa eiusdem monasterii semel in anno in solemnitate eiusdem dominatricis nostre et domine Marie in episcopio suo deserviat Quod huius subscriptionis signo + laudo Huius vero adstipulationis nos legitimi testes sumus Ego Walcherus Heppo Ansfridus Hugolinus Richardus Rozelinus Godobaldus ipsius archiepiscopi cubicularius His ita datis ne quis in futuro calumniam intulisse foret ecclesie famulabusque Dei inibi famulantibus in dedicatione ipsius ecclesie Hugo Grammaticus Rothomagensis archidiaconus ex precepto domini Hunfridi excelsa voce commonuit ut si quis his donis calumniam inferre vellet libere et in aures omnium protulisset Ad hanc vocem omnis vicinia leto clamore absque ulla contradictione quod ipse fecerat unanimiter concessit Postea Hugo Lexoviensis episcopus hanc dedit excommunicationem si quis de supradictis rebus iniuste aliquid subtraxerit aut calumniatus fuerit damnetur