Charter Document - 06080055

Charter Document - 06080055


Charter Number: 06080055
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1037 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ad honorem domini ac salvatoris nostri Ihesu Christi sancte matris ecclesie antecessores nostri pullulante seculo alii predia alii ornamenta plurimi varia intulerunt beneficia quatinus laus Dei et exultatio absque interpolatione haberetur in ea et meritis ac precibus Dei servorum ibidem servientium delictorum cirographum deleretur in secula Nunc igitur labente in precipitium seculo contemporales nostri rabie diabolica instincti non solum priscos refugiunt immitari datores sed et furtim satagunt et aperte data vi diripere et ecclesiam Dei per quam sunt regenerati et in Christo nutriti incessanter adnichilare Sed quamvis mors perhennis faucibus non nullos tetris degluciatos iam teneat et adhuc restent quos totius auctor malitie non sinit adquiescere donec eternaliter absorbeat tamen sunt quam plurimi Dei benivolentia ammoniti quos sponsam Christi scilicet supradictam ecclesiam in quantum suppetit facultas vita malorum honorare non retardat Ex quibus ego Guilielmus Archensis comes et frater meus Malgerius archiepiscopus villam que dicitur Perers sitam super fluvium qui dicitur Andela cum appendiciis suis per voluntatem matris mee Paveie annuente Guilielmo Normannorum comite sancto Petro sanctoque Audoeno et monachis inibi Deo servientibus perhenniter tradimus pro animabus parentum nostrorum et nostris Ricardi videlicet patris et fratrum nostrorum iunioris Ricardi necnon et Rotberti comitum quatinus nostra illorumque memoria ibidem habeatur per seculorum secula Et ne quis nostrorum heredum vel parentum seu aliquorum hominum suadente diabolo huic donationi clamorem sive contradictionem inferat Ex bonis sanctorum et substantia monachorum libras trecentas denariorum accipimus et manibus nostris signo sancte crucis hanc kartam firmamus ut nobis Deus misericordiam suam hic et in euum tribuat ac contradictorem huius rei in inferni voraginem trudat + S Willelmi ducis + S Malgerii archiepiscopi + S Rotberti episcopi Constantie civitatis + S Willielmi comitis Arcas + S Gradulfi abbatis sancti Wandregesili + S Isemberti abbatis sancte Trinitatis