Charter Document - 06080054
Charter Number: | 06080054 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1037 - 1055 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[In nomi]ne sancte et individue Trinitatis Oportunum val[de est et omnin]o necessarium cuique fidelium Deum timentium et por[tionem habe]re cupientium in regione vivorum ut de rebus [quas temp]oraliter possidet Deum et sanctos eius atque eorum loca hono[rare dit]are atque sublimare studeat quatinus pro temporalibus [eterna adqui]rat et pro terrenis celestia obtineat Ab exordio igitur [nascentis] ecclesie fuerunt viri religiosi Deum timentes et vera bona [promer]eri desiderantes qui ecclesiam Dei de suis possessi[onibus honoraverunt et exaltaverunt unde a Christo dignam receperunt mercedem Quod quidem cogitans et vigili mente sepe tractans ego videlicet Malgerius gratia Dei sancte Marie] Rotomagensis [ecclesie archiepiscopus pro divino amore et remedio an]ime mee et [redemptione] animarum parentum [meorum] census telonei quod [apud] Andeliacum a ministris meis accipitur sancto Petro Car[noten]sis cenobii et monachis ibidem famulantibus perpet[ualiter perdonaui ut] nullum teloneum in posterum persolvan[t de rebus sancti Petri] per flumen Sequane Rotomagum [adduc]tis [Hoc quoque perdo]naui interventu videlicet Landrici predicti cenobii [abbatis] Si quis autem ecclesie rerum invasor hanc donationem v[oluerit] delere destruat illum Deus ita ut non habeat partem hereditat[em in] regno Christi et Dei Quatinus autem huius donationis auct[oritas] firma permaneat manu propria eam cum signo crucis firm[avi] sign[] et fidelibus meis q[uorum nomina] hic scripta habentur fir[mare] mecum precepi S Malgerii archiepiscopi Osberni decani [Hugonis] archidiaconi Fulberti cancellarii Radbodi canonici [Rodberti] levite Gisleberti levite Gerardi pincernarum mag[istri] comitis Willelmi Heriberti laici Stephani laici A[lberti monachi] et prepositi Gesiacensis Rainerii monachi et editui Mainar[di monachi et baiuli Landrici abbati]s Gausfridi laici Haimer[ici laici Roscelini] Rotomagensis O[duini] maioris