Charter Document - 06080052
Charter Number: | 06080052 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1035 - 1037 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hec lecturis presentibus et futuris Robertus Rothomagensium Dei nutu presul salutis ac pacis incrementum Cum constet omnia Deum condidisse nulli dubium preter cetera hominem quoque creasse Qui cum ex duobus constet secundum unum inmortalis est Id vero anima est que quanto pretiosior sit corpore liquet cum corpus absque ea pene nichil extet Quod vero melius est pluris pendendum est pauca igitur debentur corpori plura vero anime saluti Sed hic versa vice mos increvit ut pauca aut nulla cui multa ac potius cuncta debentur cui vero minima vel queque extrema debentur plura et sepius omnia dependantur Inde est quod ego Robertus Rothomagensium divinitate propitia archipresul cum presentium pluribus affluam pauca ob anime mee salutem pio Ihesu qui centuplicata rependere fuerit superque usuram perhennis vite de meis dono potius vero de suis sibi reddo pauperibus suis enim id est fratribus Fontinelle cenobii quod sacratum habetur in honore beati Petri et omnium apostolorum almique patris Wand[regisili] simulque omnium sanctorum largior decimam partis que me contingit ex crasso pisce qui capitur in omni preripio sancti Marculfi et unum hospitem in Werethvilla decimam quorum ovium mearum sed et porcorum in eadem villa alitorum