Charter Document - 06080050
Charter Number: | 06080050 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record, List, Restoration |
Date: | 1028 - 1033 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ecclesie filiis ubique locorum in fide catholica firmiter fixis Robertus Dei gratia archiepiscopus Rothomagensis ecclesie eiusque nepos Robertus nutu divino princeps tocius Normannie salutem et vitam mentisque ac corporis prosperitatem perpetuam Volumus notificare omnibus quoscunque movet causa vel ratio cartule huius principale tocius Normannie monasterium in honore sancte Marie Dei et hominis matris virginis dedicatum nimis terrenis vacuatum stipendiis nos invenisse ipsumque per hoc officiis celestibus parum indulgere cuius miserie condolentes et ea intima compassione ferentes dictu ewangelico per divinam sensimus inspirationem ipsum sicut ipsius dominum positum esse in ruinam multorum et in resurrectionem Hoc autem sepe revoluto et diligenter discusso consciencie nostre huiusmodi gravem pertulimus morsum ne in properanter nobis obiceretur illud propheticum non ascendistis ex adverso nec opposuistis nos murum pro domo Israel ut staretis in prelio in die Domini cum insuper etsi non nostris meritis largiente tamen Domino et peiorandi et meliorandi in nobis posita est ditio Quod adhuc qualiter esset cum clariori vigilantia requisitum et expressiori fieret indagine inventum videndo quod faventes et conscentientes par pena constringit unusquisque nostrum alieni facinoris sententiam in caput suum redundare persensit si videntes aliorum miserabiles lapsus in laqueos quos absconderat et in quibus conprehensi erant comprehendenda non timeremus maxime cum ad duplicandum sive dampnationem sive premium nobis hec duo suppeterent ac tota facilitate foverent et a precipitio isto cavere et precipitatis manum reparationis extendere his omnino accommodantes animum statuimus benefitia ecclesie dispersa recolligere recollecta in unum remittere et remissa equaliter ordinare videlicet in supradicti loci ecclesiasticos usus nominatim ad communes fratrum ibi servientium sumptus Quod fidelium nostrorum consultu amicorum hortatu dum ex voluntate patuisset in actu firmavimus manibus nostrorum et nostris annuimus dictis auctorizauimus et adhuc auctorizamus his scriptis ut sic per nos factum a Deo et confirmatum ab hominibus maneat inconcussum a modo et usque in sempiternum Verum ne terrarum nomina ibi pertinentium legentibus vel audientibus si mixtim ponantur gignant fastidium volumus prius seorsum ponere que illic aggregata reperiuimus et postea que aliorsum dispersa illuc aliunde congregauimus Hec que sequuntur ibi pertinentia illic invenimus reservata In comitatu Rothomagensi partem ville cuius nomen est Petrevallis In pago qui dicitur Talou partem ville unius que Grinvilla vocatur et ecclesiam ville Brache montis vocate et vii hospites apud Nundinarias et totidem apud Cleidas aliasque ex integro villas sic vulgariter nominatas Ansgerivillam Spinetum Buxetum Durandivillam Bailluletum sanctum Vedastum cum ecclesia et molendinis et has totas cum omnibus que pertinent ad eas tam in aquis quam in terris In Vilcassino Francico unam villam Vy vocitatam cum omnibus que pertinere videntur ad ipsam hec ut est superius prelibatum reperiuimus Ista vero que subnotantur ibi Deo auxiliante restituimus In Vilcassino Normannico duas villas unam nomine Nielfam et alteram Hilboucurt dictam cum ecclesiis et molendinis et Anfridivillam cum cunctis tam in aqua quam in terra earum appendiciis In ipso eodemque pago medietatem ville unius quam Teileet nominant cum ecclesia tota et ecclesiam Descoz et villam quam Macerias nuncupant et Rursus villam que Pannilliosa dicitur necnon villa que Travailliacus dicitur dimidiam partem in Baschiville et iiii or capitales hospites in Malculfrvilla et ii dimidarios c et v acras in Hulvilla et in Culvertivilla xii hospites cum tota ecclesia adhuc autem in ipso eodemque pago super fluvium qui vocatur Andella iiii partes ville que vocatur Dotvilla et super eandem aquam Bodeleiti partem mediam et quicquid debet pertinere ad ipsam Extra hec in villa que dicitur Colnella partem quam ibi habuit quedam mulier que vocata fuit Walburga et ad hunc locum dedit volente et simul donante sorore sua In comitatu Rothomagensi medietatem ville Ernoltmont decem et duas partes cum ecclesia alterius ville Franche villule vocate et aliam villam dimidiam Putbou nuncupatam In comitatu Talou super fluvium qui vocatur Era Culvertivillam cum universis que pertinent ad ipsam In comitatu eodem alteram villam Brachemont dictam cum cunctis que pertinere constat ad ipsam adhuc autem et in ipso eodem pago tres villas scilicet Seibertivillam Cleidas et Ludinarias cum ecclesiis et molendinis omnibus tam in aquis quam in terris earum appendiciis In comitatu Oismacensi Nitiacus cum ecclesia et molendinis et omnibus ad eam pertinentibus In ipso eodemque pago duas villas Lesiam et Bolonem vocatas cum ecclesiis [et] molendinis et pratis ac universis earum appendiciis adhuc autem et in ipso eodem pago in villa que Oilliacus vocatur xxxiii partes que vulgo masloth dicuntur In Calciaco pago Brittam villam cum ecclesia quam Bernardus dedit et dimidiam partem alterius Breteville et duo molendina iuxta murum que dedit Ricardus secundus In pago Belvacensi Cramisiacus et partem terre in villa que dicitur Muntatera Et in Ebroicensi pago Normanni villam et Cader et sanctum Germanum quas dedit Ricardus primus de Dowrenc citeriorem partem cum Angerivilla et ecclesiam que subteriori aque ripa sita est Signum Hugonis Signum Guarnerii Signum + Rodberti archipresulis Signum + principis Rodberti Signum + Henrici abbatis Signum + Gisleberti comitis Signum Willelmi + Rotberti comitis filii Cum prescriptis donis ego Rotbertus dux Northmannorum dono atque concedo sancte Marie decimam denariorum meorum quam Acardus nutricius tenebat ad canonicorum vestimenta inibi serviencium emenda + Hec est adfirmacio Willelmi comitis de Sota villa