Charter Document - 06080049
Charter Number: | 06080049 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Freedom |
Date: | 1025 - 1026 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
eCartae - Actes des évêques d'Évreux |
Charter:
Deo et domino nostro Ihesu Christo presidente Decernimus ego Rodbertus gratia dei Rothomagi archipresul et coepiscopi nostri Herbertus Lisive civitatis Rodbertus Constantie Radbodus Saxie Hugo civitatis Ebroice decernimus inquam atque sancimus ut ecclesia de Fontinido pro amore et honore sancti Petri apostolorum principis et magistri nostri ab hac die imperpetuum ab omni sit inquietudine tam episcopi quam archidiaconi remota eodem modo quo et Gesiaci cella sancti Petri Carnotensis cenobii cui illa ecclesia est subiecta ab omni inquam respectu et inquietudine permaneat secura tribus hiis solummodo exceptis videlicet ipsius ecclesie reconciliatione olei et sacri crismatis perceptione et penitentium reconciliatione Que omnia sicut opus fuerit ab episcopo cuius est diocesis postulentur et ab eodem gratis et absque ulla premii postulatione vel datione propter honorem sancti Petri conferantur ut et nos et successores nostros ab omni iugo peccati dignetur absolvere supradicti magistri nostri potestas et misericordia Et ut hec notitia inconcussa permaneat manibus nostris eam roborauimus signo quoque et nominibus corroborauimus et Guascelino archidiacono cui sub me propius intererat consignandam et confirmandam et aliis clericis et laicis nostris proposuimus Si quis vero antichristus hoc pietatis opus quod in dei nomine cudimus attaminare temptaverit ex ore veri Christi et nostrorum omnium quos vocare dignatus est Christianos suos anathematis gladio iuguletur Hanc autem sugillationem vel ut ita dicam sigillationem singuli singulorum nominibus coepiscoporum subscribi decernimus Rodbertus archipresul qui hoc opus pietatis incepit et perfecit Rodbertus Constantie Rodbertus Lisive Radbodus Saxie Hugo Ebroas Maingisus Abrincarum Willelmus Richardus Rodulphus Hugo Wascelinus archidiaconus Heinricus abbas sancti Audoeni Balduinus archidiaconus Heinricus presbiter et decanus Rodulphus capellanus Herluinus levita et canonicus Corbucio Willelmus Pascharius capellanus Rodulphus de sancto Sancsone Atto levita et capellanus Odo prepositus Odo levita et capellanus Osmundus Tudeborti Rogerius filius Hunfridi Lescelinus Guimundus parvus Rogerius filius Odonis prepositi de Noiomo Albertus hostiarius Rodulphus filius Osberti