Charter Document - 06080047
| Charter Number: | 06080047 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Purchase |
| Date: | 1068 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo octavo regnante Philippo in Francia Guilielmo regum nobilissimo apud Anglos Rotberto filio eius principante apud Normannos et Cenomannos adquisivit Hugo Lexoviensium episcopus ad usum monacharum sancte Marie famulantium dimidiam partem ecclesie de Veteri Ponte in redditu altaris annone vini primitiarum sepulturarum et quicquid ad ecclesiam pertinet de omnibus equitibus et villanis siue quibuslibet habitantibus in eadem parrochia in Aytardi parte ab eodem Aitardo dans ei quadraginta libras pro his rebus et pro domo cum xii agripennis terre in eadem villa concedente uxore eiusdem Aitardi et filiis concedente etiam Rotberto Normannorum Cenomannorumque principe et eius patre Guilielmo Anglorum rege Osmundo quoque eius milite qui tunc temporis hoc beneficium tenebat Hoc beneficium ita absolute emit Hugo episcopus ut nullum servitium faciat nullum debitum reddat ipse vel successores sui Aitardo vel successoribus suis ea conventione ut Hugoni episcopo vel successoribus suis Aitardus hoc beneficium tueatur vel successores sui
