Charter Document - 06080045
Charter Number: | 06080045 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1050 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Antiqui patres nostri ad celestem patriam anhelantes quamvis idem appeterent diverso tamen nisi sunt tramite alii enim in huius erumpna exilii corpora sua propter Deum tradendo ad supplicium alii reficiendo pauperes alii sustentando debiles alii edificando ecclesias His atque aliis virtutibus innitentes amisse patrie gaudia plerique receperunt Quorum ego Hugo Lexoviensis episcopus pro tempore sequax ecclesie beate Dei genitricis Maria Lexovii site ecclesiam et decimam de Iort concedo quas ego emi a Rotberto Nigelli filio annuentibus fratribus suis nonaginta libras concedente Guilielmo nobilissimo Normannorum duce et manu propria confirmante