Charter Document - 06080043
Charter Number: | 06080043 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1060 - 1066 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Prebet Willelmus [episcopus Ebroicensis] meo permissu apostolorum principi in Amundevilla terram arabilem quantum sufficit uni carruce et sex acres silve atque sex homines liberos qui vocantur allodarii ecclesiam quoque sancti Vedasti cum omni decima ad ipsam pertinente necnon viginti ii acres allodii in Hotot Item Willelmus Gerardus Millo quod habent in ecclesia eiusdem ville Hotot cum appendiciis eius sancto Petro tribuunt acres c alodii in Belnaco Willelmus et Gerardus concedunt cum omnibus que in ea villa tam in ecclesia quam in silva sive in aqua seu in molendino possidere videntur