Charter Document - 06080041

Charter Document - 06080041


Charter Number: 06080041
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1093
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gaufridus misericordia Dei Constantiensis episcopus omnibus sub christiana religione degentibus tam clericis quam laicis salutem prosperitatem et pacem Constantiensem ecclesiam quam hucusque licet indigne tenverim tamen miserante Deo populo mee parvitatis augmentari semper et honorare studui ad extrema deductus quia eam amplius factis adiuvare nequeo verbis et scriptis possum quantum tutari et quod defensare cupio Quicumque igitur qui sub christiana professione vocatus prefatam ecclesiam honorare consolari et defensare voluerit auctoritate domini nostri Iesu Christi eiusque sanctissime genitricis in apostolica nostraque confirmatione benedictus ab eodem domino nostro Iesu Christo omnium bonorum retributore mercedem recipiat in futuro et anima eius inter choros angelorum et archangelorum apostolorum et martyrum confessorum et virginum requiem possideat in paradiso Quod si aliquis irreverens et contumeliosus auaritie vel cupiditatis stimulis agitatus eam de terris suis sive legibus et consuetudinibus sive ornamentis absque iusta et necessaria eidem ecclesie ratione et clericorum assensione minorari et decurtare presumpserit ab his omnibus suprascriptis ordinibus maledictus et perpetue damnationis anathemate circumseptus priusquam vita decedat terribilissimi divini examinis iudicio prosequente omnibus in commune tanti sacrilegii violator appareat et in perpetuum cum Iuda traditore et Herode Pilato et Caipha cunctisque sancte ecclesie adversariis ignem eternum possideat semperque cum diabolo et angelis eius crucietur nec ullam in secula seculorum misericordie scintillam mereatur nisi priusquam anima illa tenebrosa de corpore exuerit resipuerit et ad satisfactionem venerit Fiat amen Hoc itaque scriptum ipse legit et confirmavit pluriesque coram se recitari fecit necnon episcopi et abbates qui eum adhuc in corpore viventem visitaverunt et qui postmodum eius sepulture interfuerunt id est Odo Baiocensis episcopus Michel Abrincensis episcopus Guillelmus Dunelmensis episcopus et Gilbertus abbas Cadomensis Rogerus Exaquiensis et item Rogerus Montis Burgensis respondentibus omni clero et populo amen