Charter Document - 06080040
Charter Number: | 06080040 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Settlement |
Date: | 1086 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Tiberius A VI (f36r) |
Charter:
Gosfridus Constantiensis episcopus R episcopo et W Giffardo et H de Ferer et A ceterisque baronibus regis salutem Sciatis quod ego testimonium fero quia dum ex precepto regis placitum tenui inter episcopum Wlstanum et abbatem de Ueshand quod episcopus diracionavit iiii hidas ad Bennincuvyrthe et domos in civitate de suo feudo esse ita quod abbas sibi debet inde servire sicut alii sui feudati Et deraciocinavit socam et sacam de Hantona ad suum hundred Osuualdeslauve quod ibi debent placitare et geldum et expeditionem et cetera legis servitia de illis xv hidis secum debent persolvere et ciricsceat et sepulturam ad suam villam Croppethorn debent reddere Hoc fuit deratiocinatum et iuratum coram me et Urs de Abetot et Osberno filio Escrob et ceteris baronibus regis iudicante et testificante omni vicecomitatu