Charter Document - 06080036
Charter Number: | 06080036 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1056 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eidem autem Eudoni petenti concessit supradictus episcopus [Gaufridus] ut si quid famuli loci in cimiterio ipsius ecclesie admiserint monachorum sit quicquid emendationis fuerit Annuit etiam idem episcopus quatinus ab officio divino locus non prohibeatur propter cuiusquam delictum nisi solius abbatis si tamen talis fuerit ut subdi aut satisfacere rectitudini [nol]verit Addidit etiam hoc idem episcopus quatinus ab omni senatu absoluta et ab omni alia consuetudinaria re quieta in p[er]petuum haberetur Necessaria quoque huic [ecclesie que] episcopali mori conveniunt absque precio adimplere promisit sicuti sine pecunia recepit