Charter Document - 06080031

Charter Document - 06080031


Charter Number: 06080031
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1087 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio que facta est inter episcopum Baiocensem et Rannulfum vicecomitem cum diu prius discordiam habuissent Facta autem est Baiocis in domo Baiocensis episcopi presentibus hiis hominibus episcopi ex parte sua Guillelmo Ogeri filio Heltone Adam Huberti filio Adeloldo camerario et Roberto de Sulleio Et hiis ex parte Rannulfi Herberto Gonduini filio Guillelmo de Similleio Nigello Serlonis filio Hoc igitur fodere convenerunt fecit enim Rannulfus fidelitatis securitatem episcopo sicut domino suo fide et sacramento de vita sua videlicet episcopi et de membris que corpori suo adherebant et de captione sui corporis quod nullo modo eam quereret dampno episcopi fecit etiam sibi fidelitatem ligiam idem Rannulfus iureiurando de tota terra quam episcopus ea die tenebat et de tota illa terra quam ipse episcopus consilio Rannulfi adquireret hoc modo quod ipse Rannulfus inde episcopum iuvaret ad hoc ut ipse episcopus eam ex integro optineret iuvaret autem salva fidelitate comitis Roberti contra omnes impugnare volentes Hoc autem quod Rannulfus pactus est per sacramentum tres filii eiusdem Rannulfi per fidem episcopo recognosceret et teneret et tenendo sicut a domino deserviret terras illas quas cum prius idem Rannulfus ab episcopo habuisset rex cum infirmaretur Constanti abstulit eas episcopo et fecit eas tenere Rannulfum sed non ab episcopo videlicet Boievillam et quod Adam habuit in Herovilla et Plene silvam et terram Osberti Rufini scilicet Saint Manueu et Marcolet et maram et totam terram quam filii Turstini de Anisei tenebant a Rannulfo et terram quam Guillelmus de Colevilla ab eodem Rannulfo in Colevilla et Curlei habebat et terram quam ipse Rannulfus habet in Castilleio et terram de Rosel cum eam nunquam prius ab eo habuisset ita quidem ut ipse Rannulfus de feodo episcopatus eam semper esse concederet Terram autem quam Adam habuit de sancto Bricio ita recognovit Rannulfus ab episcopo ut si aliquis eam super Rannulfum reclamaret ne episcopus eum cogeret ut inde nisi vellet alicui responderet Honorem vero de Plaissediz et saltum Ele de calumpnia quam inde Rannulfus episcopo faciebat absolvit et absolvendo episcopo quietum utrumque dimisit Sed de terra Rogeri Malifiliastri et Rainaldi de Surrehaim episcopus Rannulfo promisit ex condicto quod de iis a comite excambium eque valens reciperet si id Rannulfus erga comitem efficere posset Si vero non posset episcopus Rannulfum fideliter adiuvaret ut inde comes Rannulfo excambium redderet adiuvaret quidem inde sed prece et consilio non per pecuniam ex pacto Si autem neutrum posset fieri nec Rannulfus nec aliquis suus filius a pacta fidelitate discederet quamuis episcopus utrumque in manu sua retineret Fecit igitur episcopus Rannulfum sicut suum hominem securum per fidem de vita sua id est Rannulfi et de membris que corpori suo adherebant et de captione sui corporis quod nullo modo eam quereret dampno Rannulfi et de tota terra quam idem Rannulfus ea die tenebat et de tota illa quam ipse consilio episcopi adquireret hoc modo quod ipse episcopus Rannulfum fideliter adiuvaret contra omnes impugnare volentes salva fidelitate comitis Roberti Reddidit vero episcopus Rannulfo omnes illas terras quas idem Rannulfus iam ab eo habuerat excepta terra Nigelli de Constantino Sed de terra Flavinnei et Gaveruz concessit Rannulfus ut excambium ab episcopo deciperet si ipse sibi dare vellet Et dedit sibi episcopus hec incrementa videlicet totam terram Trort Capel et terram Bernardi filii Ilgeri Illam autem partem de nemore Bretele que ad episcopum pertinebat recepit Rannulfus in dominicatu ab episcopo concedente Adeloldo non denegante episcopo Dedit ei iterum episcopus terram de Busc quam Robertus de Prateriis ab episcopo tenebat et terram quam Hugo de Rosel ab episcopo tenebat et terram Guillelmi Chochet et terram quam episcopus habebat in Bussei et per unumquodque Pascha pelles marturinas et erminium renonem vel xxx libras Rothomagensium Hos ergo suos homines Guillelmum de Semillei Herbertum Gonduini filium Hugonem de Rosel Rannulfum Alani filium Nigellum Serlonis filium dedit Rannulfus episcopo huius conventionis assertores et obsides ex precepto Rannulfi per fidem eorum episcopo pasciscentes ut in predicta fidelitate Rannulfum erga episcopum quantum possent precibus et consilio retinerent si autem non possent contra Rannulfum episcopo veritatis testes existerent Similiter vero episcopus hos suos homines Sansonem Guillelmi Ogeri filium Heltonem Adololdum camerarium Robertum de Sullei Rannulfo dedit ut obsides ex precepto episcopi Rannulfo per fidem promittentes ut precibus et consilio quantum possent episcopum erga Rannulfum in predicta amiticia detinerent si autem non possent Rannulfo contra episcopum de veritate testimonium darent