Charter Document - 06080030
Charter Number: | 06080030 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Settlement |
Date: | 1088 - 1092 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Odo sancte Baiocensis ecclesie episcopus notum esse volo fratribus et coepiscopis nostris et maxime huius ecclesie nostre rectoribus tam presentibus quam futuris quod calumniam illam quam adversus congregationem sancti Audoeni totiens promoveram pro ecclesia quadam nostre diocesis id est de Ros quod inter eiusdem diocesis ecclesias ipsa sola cum appenditiis suis capellis a debiti pontificali solutione libera manebat ipsam calumniam ab hodierna die in posterum remissibilem facio non pecunie amore captus sed scriptis et privilegiis sancti Audoeni perfractas quibus recitatis in veritate comperi quod multa ante nos tempora ecclesia beati Audoeni hanc eandem ecclesiam inconcussa quietudine in usu famulorum dei tenuit Et ideo ne videar adversum sanctum dei iniuriosum clamorem renovare et hunc quem hactenus exercui penitus remitto et si quem de hac ipsa re ad damnum sancti patris nostri Audoeni et servorum eius venire contigerit ex auctoritate Dei patris omnipotentis hunc ipsum et sanctorum canonum a liminibus sancte ecclesie et a coetu christianorum alienum facio excommunico et anathematizo Illud autem pretermittendum non est quod domnus abbas Nicholaus unam preciosissimam candidi coloris capam michi pro signo contulit non tamen mea monitus petitione sed sua spontanea voluntate quatinus ratum et inconcussum hoc scriptum semper maneat S Odonis episcopi S Bernardi archidiaconi S Radulfi archidiaconi S Gozelmi archidiaconi S Ricoardi gramatici S Ogeri cantoris S Fulconis S Osmundi S Stephani S Anskitilli S Normanni S Huberti S Osmundi S Normanni S Rannulfi S Turstini S Richardi S Willelmi scroptoris S Willelmi S lamberti S Odonis