Charter Document - 06080028
Charter Number: | 06080028 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1079 - 1083 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus christiane religionis cultoribus quod ego Odo dispensante Deo Baiocensis ecclesie antistes concedente capitulo nostro trado cenobio quod a domino meo W[i]ll[elm]o Anglorum rege Normannorum et Cenomannorum principe in burgo Cadomo in honorem beatissimi protomartyris Steph[an]i constructum est de iis solis ecclesiis domibus terris que prefate abbacie date sunt ante dedicationem vel in dedicatione id est de eo quod habebat ipsa die in Cadomo de toto Villario de tota terra quam Millo dedit filie sue Beat[ri]ci in coniugium Venuntio et de duodecim iugeribus terre quam emit abbas Lanfrancus in eodem Venuncio de pratis que vendidit W[i]ll[elmus] de Corcella predicto abbati de fedio meo de toto Ros preter ecclesiam de toto Ceuso cum ecclesia de eo quod tenuit Grimaldus in Alamannia et in membris eius scilicet Stavellis Icio Fulbertfolonia Borgesbud de domo Rogerii et dimidia acra terre de Hogo de eo quod tenuit Guill[elmus] de Landa in Bracio de toto Carburgo de burgo Dive cum antiqua capella usque ad pontellum qui dividit Baiocensem episcopatum a Luxoviensi de silvis de Malo Pertuso Tortavalle Folonia Caisneto cum terris et aquis et ecclesiis que eisdem silvis pertinent de duobus molendinis in maiori burgo Cadomi de vinea cum domo vinitoris in Badvento de eo quod tenuit Ricardus Goiz in Ruscavilla de eo quod tenuit W[i]ll[elmus] camerarius in Curleio et de duodecim iugeribus terre quam Serlo monacho vendidit in eodem Curleio de eo quod tenuerunt Robertus Bertrannus et Rannulfus vicecomes in Britavilla Orgulosa de quatuor domibus in civitate Baioca una scilicet que fuit Odonis capellani et tribus Tedaldi quondam clerici Evremeri de domo et terra Anchitilli Waragnonis in Hovetot de molendino uno super Leisam cum dimidia acra terre et insula modica que eidem molendino proxima est de tota terra Rogerii Calui de Britavilla super Leisam et de dimidia acra quam dedit Rogerius filius Bersad de tota terra Lovet quam vendidit Lanfranco in Bilieto et Walmareto cum parte ecclesie que ad ipsum pertinebat de terra Hugonis que est unius carruce et ecclesia sancte Marie in Matrevilla de terra quam dedit Rodulfus filius Herfredi in Badvento et de terra unius carruce quam vendidit Rodulfus filius Constantini in eodem de xx iugeribus terre que dedit Ascelinus de Abonelvilla in eodem et de quinque iugeribus terre quam dedit Serlo mariscalcus in eodem et de xii iugeribus terre quam donavit uxor Roberti balistarii in Siccavilla de terra quam tenebat Hugo de Rosel in Grainvilla de his inquam predictis de iure ecclesie sancte Marie Baiocensis trado ista que hic determino videlicet de omnibus in prefatis ecclesiis domibus terris habitatoribus omnium foris facturarum de criminalibus peccatis vel non criminalibus prodeuntium pecuniam et de ipsis omnibus habitatoribus de non criminalibus penitentie iniunctionem Addo etiam ut ex ipsis criminalibus peccatis quandocunque in prefatis ecclesiis domibus terris audiri contigerint ab archidiacono Baiocensi abbas vel prior predicti cenobii non ipse super quo crimen auditum fuerit moneatur et ibidem ab utroque disposito termino congruo ac prefixo die conveniant monachus et archidiaconus et in ipsa parochia in qua crimen auditum fuerit predictis presentibus inquiratur inquisito discutiatur et discusso si inde iudicium portandum prodierit vel cognitio peccati patuerit Baiocensis ecclesia ut decet requiratur vel causa examinationis vel gratia consequende reconciliationis De prefatis vero [ecclesiis] synodoticum debitum et circa tam et in Pentecoste processiones et alias ecclesiasticas consuetudines et ut prescriptarum ecclesiarum clerici sic legitime statutis temporibus ad synodum veniant ne sub aliqua occasione ab eis pecunia requiratur Trado etiam consuetudinem plaustrorum que de Besacia ad Cadomum venalia ligna ferunt postquam intra leugam predicti burgi intraverint [censum et] omnem consuetudinem omnium domorum ad Baiocensis ecclesie ius pertinentium que in burgo monasterii site sunt duas partes decimarum de terris quas predictum cenobium habet in territorio Cadomi et Villarii Villariensem ecclesiam et ecclesiam sancti Nicholai Quicunque vero de maiori burgo cuius sepulture ad ius episcopii sancte Marie Baiocensis pertinent in cimiterio prefati cenobii sepeliri petierit liberrimam ex nostra concessione absque omni contradictione habeat potestatem Si autem mortuum quis illuc transferre voluerit qui vivens non requisierit hoc concedo fieri cum licencia tamen ministri mei Pro qua mea traditione ne quis eam successorum meorum quandoque valeat dissolvere dedit dominus meus W[i]ll[elmus] Anglorum rex Normannorum et Cenomannorum princeps in dedicatione ecclesie sancte Marie Baiocensis perpetuo iure possidendam silvam quam Elam vocant pro salute quoque anime sue uxoris parentum ac filiorum suorum Hanc cartam firmaverunt omnes subscripti W[i]ll[elmus] rex Anglorum princeps Normannorum et Cenomannorum W[i]ll[elmus] Rothomagis archiepiscopus Odo Baiocensis episcopus Mathildis regina Anglorum et comitissa Normannorum et Cenomannorum W[i]ll[elmus] abbas Fiscanni Rob[er]tus comes predicti regis filius Ricardus filius Gisleb[er]ti comitis Rob[er]tus de Bello Monte Hugo de Grentemaisnil Henricus de Ferreriis