Charter Document - 06080025
Charter Number: | 06080025 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1074 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[I]n nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Quoniam veritas ipsa turbine falsitatis obvio sui ipsius firmitate liberum satis nequit iter ingredi legalium subsidium personarum temporum locorumque quasi columnarum quarumdam fulcimentum subicimus ne veritatis edificium firmitatis indigentia ruinam patiatur Ego igitur Odo Dei gratia Baiocensis episcopus frater Guillelmi Normannorum ducis Anglorum regis in possessionem sancte Marie Baiocensis ecclesie emi quandam terram que vocatur Chernet villa a Herberto de Agnellis assentiente suo domino Radulfo de Conchis consentiente etiam eodem rege Anglorum presentibus Ricardo filio Turstini Guz et Guillelmo Caritate Fulkeroque filio Gerardi Budel atque Radulfo de Ollei apud Rothomagum in aula turris prima dominica die adventus Domini in festivitate sancti Andree luna vii MLXXIIII anno ab incarnatione Domini indictione xii epactis existentibus vicesimis concurrentibus ii regnante Guillelmo supradicto rege Anglorum et Philippo rege Francorum Ut ergo quod diximus credibilius fiat signa eorum qui interfuerunt conspiciantur subscripta Guillelmus rex Mathildis regina Iohannes archiepiscopus Hugo Luxoviensis episcopus Rogerus de Bello monte Rogerus de Montegomerico Robertus comes filius Guillelmi regis Guillelmus frater eius Robertus comes de Moritonio Robertus comes de Auca Ricardus Guz Guillelmus Caritas Fulcherus Budel Radulfus de Oilleio Eudo Haldub Radulfus Suhardus Alveredus Malbedign Rannulfus de Lingairus Herbertus de Agnellis Corbinus filius eius