Charter Document - 06080023

Charter Document - 06080023


Charter Number: 06080023
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1070 - 1083
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo episcopus Baiocensis atque comes Cantie donationem facio sanctis Petro et Paulo nec non et Anglorum apostolo sancto Aug[ustino] de hiis que [mihi] subiecta sunt In primis de medietate ville que dicitur Plumestude Deinde terram reddo que dicitur Estmedetune cum adiacentiis suis que possidebat Rannulfus cum decimas aliquas quas mei fideles habebant id est Adeloldus cubicularius de tribus villis que dicuntur Cnoltun et Tikenherst et Ringuentun et decimam totius terre Turstini nec non decimam Osberni filii Letardi de duobus locis id est Bedesan et Bochelande decimam etiam Osberni Paisforei de villula que dicitur Bochelande Hec omnia deo sanctisque apostolis Petro et Paulo sanctissimoque Augustino dono concedo confirmo habenda servanda tenenda deo iuvante tam pro salute domini mei regis quam pro anime mee redemptione Si quis vero huic donationi contrarius fuerit vel aliquam calumpniam ingesserit eterno anathemate multetur et reus maiestatis regie erit Hoc ut in perpetuum maneat manu mea signo Ego Willelmus Dei gratia rex Anglorum confirmo hanc donationem