Charter Document - 06080016

Charter Document - 06080016


Charter Number: 06080016
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1049
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego autem Hugo Baiocensis episcopus cartam istam manu et ore confirmo atque omnes excommunico qui aliquid de supradictis sancto Martino violenter subtraxerint Trado etiam et res proprias de Trun decimam thelonei et molendini et ecclesias ipsius eius et terram presbiteri sicut ego tenebam et ecclesias de Croceyo ex integro cum terra quam Osbernus tenet in sancto Germano et quam tenet Rad[ulfus] in servicio sancti Hylarii et decimam molendini [] Item trado etiam perpetuo iure ecclesiam sancti Silvini cum omni decima et cum suo allodio et moltura ipsius ville et terram Morini carpentarii quam tenebat in burgo sancti Silvini cum omnibus redditibus suis sed et decimam denariorum de theloneo et de nutrimento meo quod erit in sancto Silvino [] Item tribuo etiam quicquid habeo in Buris tam in terra quam in aqua et in silva et in omnibus suis costumis quas teneo meo dominicatu [] Item sed et terram Goisberti Ingulfi et Heroldi et Ansgoti et Willelmi clerici de sancto Sansone quam tenent in Barnevilla et in sancto Sansone in ecclesia in terra in silva [] Signum comitis Willelmi Signum Rogerii de Monte Gomerii []