Charter Document - 06080015
Charter Number: | 06080015 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1047 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hoc notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod illo anno quo prius inceptum est concilium de pace apud Cadimum com corporibus sanctorum invasit Baiocensis episcopus nomine Hugo terras sancti Petri Pratell[ens]i pro quadam conventione quam structor loci Hunfridus nomine com eo habuerat Unde valde commoti domnus abbas Gradulfus Fontinelle monasterii qui partim fundator illius loci extiterat et abbas eiusdem monasterii Anffridus nomine cum nimio labore impetrauerunt ut predictam conventionem perdonaret et terras redderet Nec hoc sine magno precio potuit fieri Dederunt enim illi iam dicti abbates centum libras denariorum et tria argentea candelabra videlicet duo ex puro argento et tercium ex auro et argento vel nigello pulchre compositum et unum calicem deauratum Qua pecunia recepta sicut presens subscriptio demonstrat cartam episcopali auctoritate firmavit Ego Hugo Baiocensis episcopus hanc donationem terrarum scilicet quas dedi sancto Petro Pratellensi precatu Hunfridi nunc manu et ore confirmo et episcopali auctoritate earum invasores anathematizo amen Huic conventioni interfuerunt testes videlicet Rainaldus Drudus Hugo cognomento Compositus Rodulfus Suhardus Radulfus Afatiatus Ricardus Scoria vetulam Turstinus filius Rannulfi Ex parte vero abbatum interfuerunt Gauzfridus clericus Christianus clericus Alboldus clericus Hunfridus laicus Willelmus laicus Guarnerius laicus Rogerus cognomento Perarius