Charter Document - 06080014
Charter Number: | 06080014 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1042 - 1049 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti pax omnibus ista lecturis presentibus et futuris Omne quod est aut Deus aut creatura est sed creatoris dignitas omnem sensum excedens et intelligentiam sempiterne beata in sua permanet magnificentia creature vero modus trifariam sub divisus ad hoc nitens dirigitur ut nutui non refregetur creatoris et legibus quibus qui dilengentius obsecundaverint lucis inaccessibilis rimator vicinius merebitur adscisci Quod ego Hugo Baiocassine urbis Dei gratia episcopus sollicite perpendens et inhianti animo concupiscens ut in civitate domini virtutum in monte sancto eius merear fieri glorie sanctorum consors divine voci qua dicitur Verumtamen date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis humiliter obtemperans hereditatis terrene ipsum nostri honoris largytorem fieri ratum duco consortem proinde terram quam vulgo dicunt Bothas cum appenditiis suis videlicet ecclesiam et Bothe Buculum et terram de Serlosvilla et terram de Torratoribus et terram Rogerii Malpaisnagce et terram Goscelini Belatita Christo et sancte eius genitrici atque sancto Amando ob salutem anime mee largyor in loco urbis Rotomagensi de nomine eiusdem sancti Amandi nuncupato ad victum ancilarum Dei ibidem congregatarum quibus preest abbatissa Emma et spiritu et carne soror mea quam largitionem litteris ad futurorum notitiam mandare decreuimus et nostre auctoritatis signo contra perfidorum violentias roborare statuimus ubi et anathematis dampnatione omnes huius cartule prevaricatores eternaliter nisi resipuerint ferimus et a Christi sanctorumque eius consortio sequestramus Huius itaque privilegii testes et adstipulatores sunt hi Hugo pincerna Anfridus Alabarba Godeboldus telonearius Willelmus Cornola Grentelinus filius Radulfi Willelmi comitis et Normannorum ducis Hugonis episcopi Malgerii archiepiscopi