Charter Document - 06080012

Charter Document - 06080012


Charter Number: 06080012
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record, List
Date: 1035 - 1037
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[E]go Hugo Baiocensis episcopus considerans hec mortalia et illa que post hec sperantur eterna domini super utraque potest apparere misericordia Qui quodam felici commercio ista sibi prebentibus illa dare non moratur Non enim hoc ex ipsarum rerum sibi convenienti aliqua contingit preciositate Quia si quolibet iusta considerentur ratione nulla sibi convenient parilitate cum hec terrena illa sint celestia Hec quoque temporalia illa vero eterna et ut comprehensive dicatur hec ruinis et tribulationibus ultra quam mente conprehendi possit plena illa vero ea felicitate exuberantia quam oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus diligentibus se Hoc ergo felici et divino accensus commercio videns quosdam raptores ecclesie qui post excessum Ricardi comitis eiusque filii Rotberti omni postposita equitate iure quodam tirannico terras sancte Marie plurimas Baiocacensis ecclesie quia vi abstulerant dolui quod multum diu ferre non potui sed Roberto archiepiscopo et comiti et vicecomiti Niello ceterisque senioribus regni iusticiam gerentibus facere clamorem necessarium duxi Quo vero clamore prolato in medio invenerunt Robertus scilicet archiepiscopus Odo comes et Niellus vicecomes aliique seniores iusticiam regni obtinentes quod illas terras quarum clamorem facerem sub episcopali sacramento sancte Marie in perpetuum adquirere deberem quod et feci terrarumque nomina tali notatione in hac cartula subscripsi Terram de Manerba totam et terram Aschitilli rufi et terram Hammet et terram filiorum Esscerpenc et terram Rodulfi de Multerol et terram Hugonis filii Luvet et terram Saverici et terram de Mesransend et ecclesiam de sancto Germano et terram de Asfredivilla et terram de sancto Contesto et siluam de Voilei et de Monte Inferno et totum boscum de La Bisazia et de Grocei et boscum de Loges et haia del Parchet et consuetudinem de silva de Lehedun et terram Nurgotti et terram Willelmi sui fratris et alloders in Duvero et fossam Lucon et insulas ut haia tenet et caram et caram et consuetudinem de bosco de Molbrai et terram de sancto Sulplicio et haiam de Savingei et molendinum de Portu et terram in Magistrei et terras Suardi exceptis ipsis quas cum sua femina accepit et terram de Labunia et terram de Iurches et de Rotunda Felchera et terram de Petit villa et terram de Spania et terram Wimundi de Felcheroles et terram Aschetilli de Coltun et terram ubi parcus episcopi fuit in Baiocis et terram Rodulfi Banasti et terram Rogeri filii Turstini Sauri et terram de Lacei et terram Turstini Scorza vetula et terram Herberti filii Burnegc excepto suo allodio et totam terram Rodulfi Fichet excepto suo allodio et terram de Fraisnit et terram Turstini Contevassal et terram Acerin et terram Rannulfi filii Ildeberti et terram de Urcei cum omnibus suis pertinentiis et ecclesiam de Mulgei et terram de sancto Marculfo et servicium de tota terra de Lisun et terram in Bremoest quam Latum Dorsum tenebat et ecclesias de Cadun et leucam de Cambremer et terram in Magnei et terram de Bruherlad et ipsas terras quas ego comparavi de Walterio de Andet et de suis parentibus