Charter Document - 06080003
Charter Number: | 06080003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record, List |
Date: | 1060 - 1067 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam multa torpore et negligentia pereunt que si ordine suo subsisterent ut deceret vigerent ego Ioannes quamvis indignus sancte Abrincensis ecclesie episcopus cartas ecclesie nostre respiciens magnamque terrarum confusionem in eis inveniens quam plures enim terrarum possessiones quas ecclesia non habebat carte intra se continebant quasdam vero quas habebat inscriptione sua ecclesiam habere denegabant erat enim ex eis facta mutatio Guillelmi gloriosissimi principis hortatu et iussu que pluribus cartulis confuse titubabant nimium colligens summa veritate correximus ut decebat Imprimis terram Cresney cum suis appendiciis cum ecclesia quam antiquitus absque calumnia possederat et terram Pontis Alboldi terram quoque Haisa cum Gagiaco et Asingu[]s ceterisque appenditiis et burgum Pontis cum Maloiaco ceterisque appendiciis scilicet molendinis et pratis et aqua usque ad Rupem Necatam et terras in circuitu civitatis et infra et terram Serlant cum silvis pratis et aquis terris cultis et incultis et terram que Campellis vocatur et terram Ilgeon cum ecclesiis et o[mn]ibus appendiciis suis scilicet Pollei Pressei [] et terram que intime possederat Richardus comes [et] ecclesie Abrincensi tradidit Inscripsimus deinde terras ecclesias decimas molendina que Robertus nobilissimus princeps filius Richardi comitis qui zelo divini amoris succensus Hierosolimis sepulturam dominicam visitavit beato Andree prece et hortatu Hugonis venerabilis antistitis concessit id[est] in suburbiis civitatis ecclesiam sancti Geruasii cum decima parrochie et cum possessionibus quas clerici ecclesie tunc possidebant tresque ecclesias cum decimis unam in villa que dicitur Esgen cum terra unius carruce alteram in villa Celsis cum terra unius carruce tertiam in villa que dicitur Vecei cum terra unius carruce quatuor quoque alias ecclesias cum decimis scilicet ecclesiam Crucis et ecclesiam ville Vileris et ecclesiam sancti Senerii in cuius parochia super ripam fluminis Bevronis molendinum pariter tribuit et ecclesiam ville que dicitur Vein cum uno manso terre et terram duorum francorum Concessit etiam decimam totius telonei Abrin[censis] pagi et decimam de duabus nundinis annualibus quarum una habebatur tunc in villa Crucis modo mutata apud sanctum Iacobum altera vero in festivitate sancti Andree Abrincis Concessit etiam sancti Andree terram Gualterii clerici Morini filii que vocatur Nigrapalus cum ecclesia et molendinis et partem ville que dicitur Campellis cum medietate ecclesie Dedit etiam Campaniam cum duobus molendinis et cum una parte silve et villam que vocatur Plom et alteram que vocatur Braffais cum ecclesiis et molendinis et unum mosnille cum uno molendino in villa que dicitur Esgen Dedit etiam Robertus comes terram que vocatur Serlant cum silvis et aquis ecclesiis et molendinis terris cultis et incultis De omnicumque episcopatu teloneum similiter dedit Castiniacum vero et sanctum Paternum scilicet terram Guillelmi Silvani similiter dedit sed hanc Guillelmus eius filius comiti Moretonii reddens pro ea terram Giraldi clerici fratris Godefleli scilicet sancti Senerii villam Appiliacum et Orsolum cum ecclesiis et decimis patrimonii sui quas tenebat et terram Rontonis scilicet sanctum Petrum et Cantorias et Frigabulgam in scambio tradidit Pro Mesnillo Gilberti sanctum Audoinum cum ec[clesi]a et molendinis terris cultis et incultis et o[mn]ibus appendiciis concessit Possidet etiam antiquitus ec[clesi]a Abrincen[sis] in Constantiensi pago duas villas una que vocatur Constantisvilla altera Valeria et omnes ecclesias civitatis et suburbii Dedit etiam comes Guillelmus precatu Hugonis prefati episcopi Abrincensi ec[clesi]a omnem terram quam tenebat Garnerius frater Theodorici hostiarii in Abrincensi pago Dedit etiam Balduinus filius Guilberti comitis concedente Guillelmo principe prefate ecclesie particulas terre quas in circuitu rivuli qui Limon vocatur possidebat prece et hortatu Ioannis episcopi quas particulas idem episcopus infra Parcum quem cum pecunia construxerat inclusit Dedit etiam Guillelmus princeps decimam telonei Meduane et transitus et minagii prece Ioannis episcopi ecclesie Abrin[censis] In cuius rei []