Charter Document - 06080002

Charter Document - 06080002


Charter Number: 06080002
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1046 - 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Christi nomine patescat fidelibus sancte ecclesie tam viventibus quam viventium posteris quod Hugo Abrincatinus episcopus et Iohannes Fiscannensis abbas talem conventionem ad invicem habuerunt assensu Willelmi Normannorum ducis atque fidelium eius testimonio ne de decima illius ville que Ria dicitur ad predictum abbatem pertinente cum terra unius mansionis de decem acris quam prefatus episcopus condonante amicitia in vita sua possidet aliquis eius quoquomodo successor post obitum illius ullam reclamationem faciat vel monasterio cui idem beneficium appendet aliquam molestiam inferat quod si quis aliter ac sanctium est de ea re facere presumpserit et testimonio tantorum virorum refellatur et digno anathemate in perpetuum damnetur Signum Hugonis episcopi Signum Willelmi comitis Teste Willelmo episcopo teste Hugone vicecomite teste Rogerio de Montegomerico Rogerio de Bellomonte Willelmo Osberti filio Rogerio de Fiscanno Huberto de Ri Hamelino de Matum