Charter Document - 06060112

Charter Document - 06060112


Charter Number: 06060112
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1325
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Pateat universis per presentes quod ego Hugo filius Ricardi de Babington recepi de Johanne Scot de Calverley quinquaginta libras sterlingorum bone et legalis monete in quibus mihi tenebatur per scriptum suum obligatorum solvendis ad festum Pentecostes ultimo preterito de quibus quidem quinquaginta libris fateor me plenarie fore pacatum et ipsum Johannem heredes et executores suos omnino quietos In cujus rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Datum apud Calverley die Veneris proxima post festum Sancti Augustini Primi Anglorum Apostoli Anno Regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi decimo nono

Source (click image below to view full size)