Charter Document - 06060091

Charter Document - 06060091


Charter Number: 06060091
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1303
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Ricardi clerici de Wakefeud dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Johanni de Calverley dicto Scot totum mesuagium meum cum pertinentiis sicut includitur per murum et sepem in villa de Wakefeud in le Westgate juxta tenementum quondam Johannis Saleman et unam Botham cum pertinentiis in foro de Wakefeud et tres solidos et sex denarios annui redditus cum pertinentiis percipiendos de quodam tenemento quod Radulfus Costel tenet de me in eadem in le Westgate una cum toto prato meo de Hugmer quod Ricardus pater meus emit de domino Johanne de Horbiry Tenendum et habendum dicto Johanni et heredibus vel assignatis suis de domino feodi libere quiete bene in pace inperpetuum cum omnibus pertinentiis faciendo inde domino feodi omnia servicia inde debita et consueta Et ego vero Thomas et heredes mei dicto Johanni et heredibus vel assignatis suis omnia predicta tenementa cum pertinentiis contra omnes inperpetuum warantizabimus In cujus rei testimonium huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus Johanne de Donecastre senescallo Comitis Warenn Johanne Kay Henrico filio Germ[ani] Henrico Erl Willelmo Tayllour Roberto Walker Hugone de Horbiry Willelmo clerico et aliis Datum apud Wakefeud die veneris in crastino Assencionis anno regni regis Edwardi tricesimo primo

Source (click image below to view full size)