Charter Document - 06060090
Charter Number: | 06060090 |
---|---|
Cartulary Title: | The Calverley Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1308 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes quod ego Robertus filius Johannis le Couper dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Johanni de Calverley et heredibus suis vel assignatis unum mesuagium et sex acras et dimidiam et unam rodam terre in villa et territorio de Podesey una cum reversione unius dimidie acre terre quam Jordanus filius Rogeri de Kegworth tenet ad terminum annorum in eadem villa cum acciderit quarum due acre jacent in campo de la Mor et una acra et dimidia inter domum Petri de Selby et Asschwellerode et due acre et una roda in campo del Toftes et una acra super le Forlangfeld cum omnibus pertinentiis suis et aysiamentis Tenendum et habendum predicto Johanni et heredibus vel assignatis suis de domino capitali feodi illius pro serviciis inde debitis et consuetis Et ego vero Robertus et heredes mei predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis omnia predicta tenementa cum pertinentiis contra omnes homines warantizabimus In cujus rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone de la Wodehalle Johanne de Oulecotes Johanne de Podesey clerico Johanne de Rothley Willelmo filio Rogeri et aliis