Charter Document - 06060081
Charter Number: | 06060081 |
---|---|
Cartulary Title: | The Calverley Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1308 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Cnollan de Calverley dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Johanni Scot de Calverlay et heredibus suis vel assignatis unam perticam terre super Halstedis juxta terram Rogeri de Monti cujus una extremitas jacet versus Westanclif et altera versus Le Brounflat Tenendam et habendam dicto Johanni et heredibus suis vel assignatis ut prescriptum est cum omnibus libertatibus communis asiamentis tante terre pertinentibus Et ego vero Robertus et heredes mei dictam terram cum pertinentiis dicto Johanni et heredibus suis vel assignatis contra omnes homines warantizabimus acquietabimis in omnibus et per omnia defendemus Hiis testibus Magistro Hugone de Wodhal et Henricus de Tirsale Willelmo fillio Johannis de Pudessay et Willelmo filio Rogeri de eadem et aliis