Charter Document - 06060078

Charter Document - 06060078


Charter Number: 06060078
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1308
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Anabella filia Galfridi Lucoc in mea pura puellitate et propria potestate dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Johanni Scot de Calverlay toftum meum cum edificio in villa de Calverley et totam partem meam de crofto tam de prato et de bosco quam de terra arrabili videlicet tertiam partem totius crofti quod mihi evenit de hereditate post Johannem fratrem meum et dimidiam acram terre in campo occidentali cum tota terra quam habui seu habere potui in territorio de Calverley pro quadam summa pecunie mihi premanibus data Tenend et habend dicto Johanni et heredibus suis vel assignatis libere quiete bene et in pace in feodo et in hereditate Ego vero Anabella et heredes mei dicto Johanni et heredibus suis vel assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus in omnibus et per omnia defendemus In cujus rei testimonium presentem cartam impressione sigilli mei roboravi Hiis testibus Magistro H de Wodehal Johanne fratre ejus Willelmo filio Johannis de Pudessay Johanne de Royley Johanne Harper de Calverley et aliis

Source (click image below to view full size)