Charter Document - 06060064
Charter Number: | 06060064 |
---|---|
Cartulary Title: | The Calverley Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1380 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus fillius Johannis de Calverley et Matilda uxor mea unanimi consensu dedimus concedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Johanni Scot de Calverley toftum nostrum et croftum et totam terram quam habuimus seu habere poterimus in villa et in territorio de Calverley tam in bosco quam in prato et in terra arabili que nobis evenit de hereditate per Johannem fratrem dicte Matilde Tenendum et habendum dicto Johanni et heredibus suis vel assignatis libere quiete bene et in pace in fegodo et in hereditate Et nos vero dicti Rogerus et Matilda dicto Johanni et heredibus vel assignatis totam terram cum bosco et prato ut prenominata sunt contra omnes homines warantizabimus in omnibus et per omnia defendemus In cujus rei testimonium presenti carte pressa sigillarum nostrarum apposuimus Hiis testibus Magistro Hugone de Wodehall Johanne fratre ejus Willelmo filio Johannis de Pudessay Johanne de [Rothley] Johanne Harper de Calverley et aliis quam plurimis non nominatis