Charter Document - 06060059
Charter Number: | 06060059 |
---|---|
Cartulary Title: | The Calverley Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Domini MCC sexagesimo v ad festum Sancti Martini in Hyeme facta fuit hec conventio usque ad terminum xij annorum duratura inter Johannem dictum Scotum de Calverlay et Henricum de Frizinghale scilicet quod idem Johannes Scotus dimisit ad firmam predicto Henrico et heredibus vel assignatis suis exceptis Judeis viris religiosis illam bovatam terre in Calverlai cum pertinentiis quam Samson Fullon prius tenuit in eadem Tenendam et habendam cum libertatibus et communis dicte terre pertinentibus infra [villam] de Calverlay et extra reddendo inde annuatim dicto Johanni vel heredibus suis sex solidos argenti pro omnibus serviciis medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini et eciam faciendo forinsecum servicium domini regis Predictus vero Johannes Scotus et heredes sui predictam terram predicto Henrico et heredibus vel assignatis suis exceptis viris prescriptis warantizabunt et ex tunc ad ilium revertet Hiis testibus Jordano de Wudeh[al] Roberto de Lumbi Roberto de Ferselai Rogero Fabro Johanne Clerico et aliis multis