Charter Document - 06060047

Charter Document - 06060047


Charter Number: 06060047
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno Domini MCC sexaginta ad festum Sancti Martini in hieme facta fuit hec conventio usque ad terminum xij annorum duratura inter Willelmum Scotum de Calverley ex una parte et Robertum filium Henrici de Templo ex alia scilicet quod predictus W Scotus dimisit ad firmam predicto R et heredibus vel assignatis suis exceptis viris religiosis et Judeis illam bovatam terre in Calverley quam Hugo le Berker tenuit in eadem excepto tofto et crofto Tenendum et habendum sicud prescriptum est cum libertatibus et communis infra willam de Calverlay et extra tante terre pertinentibus Reddendo inde annuatim dicto W vel heredibus suis iiij solidos et vj denarios pro omnibus serviciis medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini faciendo tamen duas partes forinseci servicii domini regis Et sciendum est quod si idem Robertus aliquod forisfactum erga Dominum Willelmum vel suos infra predictum terminum peregerit ipse emendabit et respondebit de transgressu et forisfacto in curia predicti W secundum considerationem legalium virorum predictus vero W et heredes sui warantizabunt dictam terram predicto Roberto et heredibus suis vel assignatis suis sicud prescriptum est usque ad dictum terminum et ex tunc ad illos revertetur in eodem statu quo cepit quieta et soluta In cujus rei testimonium uterque istorum huic scripto sigillum suum apposuit Hiis testibus Simone de Ottelay clerico Roberto de Suinlingtona Willelmo de Waht Galfrido filio Alexandri Simone de Viridi Roberto le Harper et aliis multis

Source (click image below to view full size)