Charter Document - 06060042

Charter Document - 06060042


Charter Number: 06060042
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno Domini MCCL sexto ad festum Sancti Martini facta fuit hec conventio usque ad terminum xx annorum duratura inter Willelmum dictum Scotum de Calverlay ex una parte et Johannem filium Petri Capellanum de eadem ex alia scilicet quod predictus W Scotus dimisit ac concessit predicto J Capellano et heredibus suis vel assignatis exceptis Judeis et viris religiosis unam bovatam terre cum pertinentiis in Calverlay illam videlicet quam Willelmus de Viridi tenuit in eadem Tenendum et habendum illi et heredibus suis vel assignatis suis exceptis Judeis et viris religiosis cum libertatibus et communis infra willam de Calverlay et extra tante terre spectantibus Reddendo inde annuatim v solidos et sex denarios medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini pro omnibus serviciis salvo forinseco predictus vero W et heredes sui predictam terram warantizabunt usque ad dictum terminum predicto J Capellano et heredibus suis sicud prescriptum est quo finito predicta terra remeabit quieta et soluta dicto W et heredibus suis sine omni contradictione His testibus Ada Scoto Jordano de Wudeh[al] Roberto de Suiglint[on] Galfrido de eadem Simone de Viridi Johanne Clerico et aliis multis

Source (click image below to view full size)