Charter Document - 06060006

Charter Document - 06060006


Charter Number: 06060006
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Thome Scotti de Neutona dedi concessi et hac mea carta confirmavi Willelmo filio Rogeri Scotti de Calvirley totum jus meum sine retenemento quod habui vel habere potui in homagiis releviis adchaietis et in omnibus aliis serviciis unius carucate terre in Bercroft et in Pudegesaia et annuum redditum decem solidorum quos Dominus Robertus de Stapiltona solvit mihi annuatim pro terra de Bercroft Tenenda et habenda sibi et heredibus suis hereditarie absque omni calu[m]pnia mei vel heredum meorum inperpetuum Ego vero Willelmus omnia predicta predicto Willelmo filio Rogeri et heredibus suis ubique warantizabimus et contra omnes homines defendemus et adquietabimus in perpetuum Hiis testibus Domino Johanne di Lungevilers Domino Ricardo de Tanga Domino Johanne de Wridelesforth Domino Johanne de Thornhil Galfrido de Arthingtun Radulpho filio suo Henrico Scotto Ada filio suo Roberto de Hortona Hugone filio suo Rogero Alano Stephano de Ecclessil

Source (click image below to view full size)