Charter Document - 06051052
| Charter Number: | 06051052 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petronilla filia Alani clerici de Cestretune relicta Rogeri stacionarii de Oxonia in ligia uiduitate mea concessi ratum habui et confirmaui donum et legatum quod dictus Rogerus quondam maritus meus fecit dominis Cancellario Oxonie et eiusdem Uniuersitati magistrorum et scolarium de quodam mesuagio in parrochia sancti Egidii Oxonie cum pertinenciis quod fuit aliquando meum et situm est inter terram que fuit Willelmi le Bere et terram Henrici Crompe habendum et tenendum dictis Cancellario et Uniuersitati magistrorum et scolarium predictorum Oxonie pro me et heredibus meis libere quiete integre bene et in pace in perpetuum faciendo inde seruicium capitalibus dominis secundum quod plenius in cartis que apud dictos Cancellarium et Uniuersitatem resident continetur Insuper ex habundanti remisi in dicta ligia uiduitate mea et quietum clamaui dicto Cancellario et Uniuersitati totum ius et clamium meum quod habui uel habere potui in dicto mesuagio et eius pertinenciis ita quod ego nec aliquis heredum meorum in dicto mesuagio aliquid uendicare possimus in perpetuum Pro hac autem concessione ratihabicione confirmatione remisione quietaclamacione dicti Cancellarius et Uniuersitas michi dimidiam marcam argenti dederunt pre manibus In cuius [] hiis testibus domino G Aurifabro P de Kokesham Willelmo de Kokesham Augustino Gos Willelmo Crompe Henrico filio Mile Iohanne Bere et aliis
