Charter Document - 06051051

Charter Document - 06051051


Charter Number: 06051051
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Petronilla filia Alani clerici de Cestretone in libera potestate mea dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmaui Rogero de Adintone clerico pro seruitio suo totam illam terram cum omnibus pertinentiis suis in parochia sancti Egidii extra portam aquilonarem Oxonie quam Walterus quondam uicarius de Merstone michi dedit pro seruitio meo habendam et tenendam eidem Rogero et heredibus suis et suis assignatis de me et heredibus meis in perpetuum libere et quiete integre pacifice et honorifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel meis assignatis unum obulum ad Pascha pro omni seruitio et exactione et demanda saluo seruitio capitalium dominorum illius feodi sibi exinde debito et consueto Ego enim [] Et pro hac mea donatione et concessione et confirmatione et warantizatione predictus Rogerus dedit michi quinque marcas argenti in garsummam Ut igitur [] hiis testibus Roberto capellano tunc uicario sancti Egidii Ricardo capellano Alano Dodeling Iohanne Crompe Rogero filio Milonis Roberto But Henrico filio Rogeri Rogero Molendinario Willelmo de Cokesham et multis aliis

Source (click image below to view full size)