Charter Document - 06051048
Charter Number: | 06051048 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Reduction |
Date: | 1245 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Nicholai Balehorn dedi dimisi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo de Hoyland cutilario illas duas seldas que sunt propinquiores introitu domus mee ex parte australi extra portam aquilonarem Oxonie in parochia beate Marie Maddalene habendas et tenendas sibi et heredibus suis uel cuicumque assignare uoluerit de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et integre reddendo inde annuatim ipse et heredes sui uel sui assignati michi et heredibus meis duos solidos argenti ad quatuor terminos anni uidelicet ad festum sancti Michaelis vi denarios Et ego [] Et si ita contingat quod aliquis uelit uel possit in predictas duas seldas namiare uel destringere do predicto Willelmo et heredibus suis uel suis assignatis licenciam habere liberum ingressum et exitum super omnia tenementa mea habita et habenda ad me et heredes meos uel meos assignatos distringendum uel namiandum quandocunque et quocienscunque accident quod aliquid a retro sit de redditu domus predicti Willelmi sine aliqua contradictione Et ad hoc obseruandum predicto Willelmo pro me et heredibus meis affidaui Pro hac autem concessione dimissione confirmacione et warantizacione dedit michi predictus Willelmus sex marcas argenti pre manibus Et ut [] hiis testibus Willelmo le Sauser tunc balliuo extra portam aquilonarem Henrico le Sauser Galfrido Trutun Thoma Gamel Reginaldo de Gamages Willelmo le Cutiler Radulfo le Plumer Iohanne le Plumer Iohanne Marchalle Rogero le Tailur Ricardo Clerico et aliis