Charter Document - 06051044
Charter Number: | 06051044 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 - 1257 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Maria Bulge filia Selyue quondam uxoris Sippman in ligia potestate et libera uiduitate mea constituta dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui et quietum clamaui pro me et heredibus meis totum his et clamium quod habui uel habere potui in quodam annuo redditu uiginti et unius denarii et oboli ad me iure hereditario racione predicte S matris mee et antecessorum suorum pertinente de terra illa cum pertinenciis que fuit quondam Willelmi de Hoilande feodi domine Philippe tunc temporis comitisse de Hedindune apud Oxoniam in uico de Horsmongarestrete que iacet inter terram que fuit aliquando Henrici de Gamages et terram Galfridi le Sauser [] Cancellario magistris et scolaribus Uniuersitatis Oxonie habendum et tenendum libere quiete plene pacifice et integre pro me et heredibus meis in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum par cirotecarum uel obolum et capitali domino feodi predicti scilicet dicte comitisse et heredibus suis uel suis assignatis duos denarios et obolum per annum in festo sancti Martini pro omni seruicio exactione et demanda que de terra predicta exeunt uel exire poterunt in perpetuum Ego uero [] Pro hac autem donatione concessione et presentis carte confirmatione et quieta clamatione dederunt michi predicti [] Cancellarius magistri et scolares uiginti solidos sterlingorum pre manibus In cuius [] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxon Galfrido de Hengstesey Roberto Molendinario tunc prepositis Waltero Aurifabro Galfrido Aurifabro Iohanne Curcy Iohanne de Coleshulle Willelmo luuene speciario Willelmo le Sauser Henrico Sauser Galfrido Trutune Willelmo Hyberniensi tunc balliuo extra portam borealem Oxon Roberto Clerico