Charter Document - 06051042
Charter Number: | 06051042 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1252 - 1253 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Oliuerus de Sandona dedi et concessi et quietum clamaui et hac presenti carta mea confirmaui pro me et pro heredibus meis Cancellario et magistris et scolaribus Uniuersitatis Oxonie quatuor solidos annualis redditus quos habui iure hereditario de terra illa cum pertinentiis que aliquando fuit Henrici de Sandona fratris mei que iacet inter terram que fuit Radulfi Borewald et terram Radulfi Stel in parochia sancte Marie Magdalene extra portam aquilonarem Oxonie cum toto iure et clamio quod in predicta terra habui uel habere potui habendos et tenendos predictis Cancellario magistris et scolaribus Uniuersitatis Oxonie libere quiete pacifice et integre in perpetuum Et ego [] Pro hac autem donatione [] dederunt michi predicti Cancellarius magistri et scolares Uniuersitatis Oxonie duas marcas et dimidiam sterlingorum pre manibus Ut igitur [] hiis testibus Adam Feteplace tunc maiore Oxonie Galfrido de Henxteseya Iohanne de Coleshulle tunc prepositis Oxonie Galfrido de Stocwelle Nicholao de Stocwelle Thoma Submuro Iohanne Halegod Willelmo de Wintonia Willelmo le Sauser Henrico le Sauser Iohanne Marescallo et multis aliis