Charter Document - 06051037

Charter Document - 06051037


Charter Number: 06051037
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus Gamage dedi et dimisi et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo de Hulande cutelir totam illam placeam terre cum pertinentiis suis quam emi de Gileberto Gofayre et totum ius quod in ea habui uel habere potui pro me et heredibus meis in perpetuum quietum clamaui que terra iacet retro tenementum ipsius Willelmi in parochia sancte Marie Magdalene extra portam aquilonarem Oxonie habendam et tenendam sibi et heredibus suis uel suis assignatis in perpetuum iure hereditario libere quiete et integre et pacifice et honorifice Pro hac autem donatione confirmatione et quieta clamantia dedit michi predictus Willelmus uiginti solidos in garsumam Ut igitur [] hiis testibus Ada Feteplace et Willelmo le Cutelir tunc ball Waltero Aurifabro Iohanne Rufo Simone Balehorn Radulfo Plumbario Iohanne Plumbario Henrico le Sausir Iordano Clerico et aliis

Source (click image below to view full size)