Charter Document - 06051036
Charter Number: | 06051036 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1240 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus Gamage dedi et dimisi et hac presenti carta mea confirmani Willelmo de Huland cutelir unam placeam terre mee que contigua est terre quam idem Willelmus emit de Gileberto Gofer extra portam aquilonarem Oxonie que continet in longitudine quinque ulnas ferreas domini regis et unum quarterium cum pollicibus et in latitudine duas ulnas et dimidiam cum pollicibus habendam et tenendam sibi et heredibus suis uel suis assignatis de me et heredibus meis in perpetuum in feodo et hereditate libere quiete et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel meis assignatis unum par albarum cyrotecarum de precio unius oboli ad Natiuitatem beati Iohannis Baptiste pro omni seruitio exactione et demanda Et ego [] Pro hac autem donatione confirmatione et warantizatione dedit michi predictus Willelmus undecim solidos pre manibus Ut igitur [] hiis testibus Adam Feteplace et Willelmo le Cutelir tunc ball[iuo] extra portam aquilonarem Oxon Simone Balhorn Waltero Aurifabro Iohanne Rufo Willelmo Budde Henrico le Sausir et aliis