Charter Document - 06051035
Charter Number: | 06051035 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1238 - 1239 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilebertus Gofaire concessi et dimisi et liberaui et hac mea presenti carta confirmaui Willelmo le Cutiller de Hoilonde totam terram illam cum omnibus pertinentiis suis que est inter terram quam Reginaldus de Gammages aliquando tenuit et terram quam Radulfus Godeknaue aliquando tenuit in parrochia sancte Marie Magdalene extra portam aquilonarem Oxonie sicut mete et diuise se demonstrant in longitudine et latitudine illam scilicet terram que est inter terram que fuit Radulfi Burewald et terram que fuit Radulfi Stel excepta quadam placia terre quam dimisi Reginaldo de Gammages pro quibusdam albis cyrothecis annuatim reddendis ad Pascha quas eidem Willelmo et heredibus suis et cuicumque assignare uoluerit concessi habendam et tenendam predicto Willelmo et heredibus suis et suis assignatis quibuscumque uoluerit in perpetuum de me et de heredibus meis libere et quiete plene et integre pacifice et honorifice reddendo inde annuatim pro me et pro heredibus meis ad luminare ecclesie sancte Marie Magdalene ad Pascha unum denarium argenti pro omni seruicio et exaccione et demanda saluo seruicio capitalium dominorum illius feodi scilicet octo solidorum annuatim reddendorum ad quatuor terminos anni uidelicet ad Natale domini duos solidos ad festum sancte Marie in Marcio duos solidos ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste duos solidos ad festum sancti Michaelis duos solidos Ego autem [] Et pro hac concessione et dimissione et liberacione et confirmacione et warantizacione predictus Willelmus dedit michi ad magnum negocium meum tresdecim marcas esterlingorum in garsumma unde acquietaui predictam terram de Iudaismo Oxonie de una scilicet parte illorum denariorum uersus heredes Bonefey filii Mossy Iudei de Walingeford Ut igitur [] hiis testibus Galfrido de Stokwelle tunc maiore Oxonie Iohanne Sewy et Hugone Harding tunc prepositis Oxonie Philippo Molendinario Henrico filio Henrici Petro filio Toroldi Thoma filio Walteri Pentecoste Waltero Aurifabro Willelmo le Sauser tunc balliuo hundredi extra portam aquilonarem Oxonie Simone Balehorne Andrea de Wolgaricote Radulfo Plumbario Alano Dudeling Alano Viel Reginaldo de Gammages Iohanne Marescallo Iohanne Plumbario Thoma Gamel Willelmo de Mora Willelmo de Mildecumbe clerico et aliis