Charter Document - 06051031
Charter Number: | 06051031 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1236 - 1237 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Bartholomeus filius Roberti Labbe concessi dimisi et liberaui et quietum clamaui pro me et heredibus meis Anastasie relicte Galfridi Aurifabri et heredibus suis uel suis assignatis omne quod habui uel quod habere potui in terra illa cum omnibus pertinenciis quam Willelmus de Hoilande le cutiler de me tenuit pro duobus solidis per annum pro omni seruitio in Kibaldestrate in parrochia sancti Iohannis in Oxonia Et predicta Anastasia et heredes eius uel sui assignati acquietabunt annuale seruicium uersus capitales dominos predicte terre quod ad predictam terram pertinet Pro hac autem concessione dimissione liberatione et quieta clamatione predicta Anastasia dedit michi tres solidos et sex denarios sterlingorum in gersuma Et ne hec predicta obliuioni tradantur huic scripto sigillum meum apposui hiis testibus Petro filio Turoldi tunc maiore Waltero Aurifabro et Simone filio Benedicti tunc prepositis Roberto Oeyn Henrico filio Henrici Laurentio filio Radulfi Willelmo de Hoiland Willelmo Clerico Iohanne Ruffo et aliis