Charter Document - 06051030

Charter Document - 06051030


Charter Number: 06051030
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1233 - 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Bartholomeus filius Roberti Labbe concessi dimisi et liberaui Willelmo de Hoylande totam terram meam cum pertinenciis que iacet inter terram que fuit Walteri Blundi operarii et terram Radulfi Brithiue in Kiboldestrate in parrochia sancti Iohannis Baptiste in Oxonia habendam et tenendam predicto Willelmo et heredibus suis uel cui eam dare uendere uel assignare uoluerit de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos solidos die sancti Michaelis pro omni seruitio et exaccione Et ego et heredes mei acquietabimus et warantizabimus predictam terram cum omnibus pertinenciis suis predicto Willelmo et heredibus eius uel cui eam dederit uel uendiderit uel assignauerit contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione dimissione liberatione et warantizatione dedit michi predictus Willelmus quinque marcas sterlingorum in gersuma ad magnum negocium meum De quibus denariis ego dictus Bartholomeus cepi aliam quandam terram in feod ad me et uxorem meam et meos consulendos et preterea dictus Willelmus dedit Marie uxori mee quinque solidos Et ut [] hiis testibus Petro filio Turoldi tunc maiore Laurentio Wid et Maceo tunc prepositis Ric Curteis Osberto Smart Radulfo Brithiue Henrico Bolter Gileberto de Iudaismo Willelmo de Mora Willelmo Aurifabro Willelmo Clerico Waltero filio Stephani et aliis

Source (click image below to view full size)