Charter Document - 06051027

Charter Document - 06051027


Charter Number: 06051027
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Lucy dedi et dimisi et hac presenti carta mea confirmaui Iohanni de Lechebroke totum illud mesuagium cum omnibus pert suis quod est inter terram que aliquando fuit Willelmi Burges et terram que aliquando fuit Willelmi de Reppendone in parochia sancti Petri orientalis in Oxonia habendum et tenendum sibi et heredibus suis uel cuicumque uel quibuscumque dare uel uendere uel assignare uel legare uoluerit in perpetuum iure hereditario libere quiete et integre et pacifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duas libras cimini ad Pascha pro omni seruitio exactione et demanda predictum mesuagium contingentibus Et ego [] Pro hac autem donatione [] dedit predictus Johannes quadraginta marcas argenti in garsumam Et ut [] hiis testibus Petro filio Toroldi tunc maiore Oxonie Hugone Faue et Adam de sancto Edmundo tunc prepositis Henrico filio Henrici Laurentio With Thoma filio Walteri Waltero Aurifabro Willelmo de Wintonia Laurentio Log Iohanne Bigod Iohanne Bulepanne Ricardo de Smithesbi et aliis

Source (click image below to view full size)